Showing posts with label Vidi. Show all posts
Showing posts with label Vidi. Show all posts

Thursday, September 30, 2010

veni... vidi... verba-verti...

Veni, Vidi, Verba Verti

9/30/2010 12:01:00 AM
Ut munimenta linguarum convellamus et scientiam mundi patentem utilemque faciamus, instrumenta convertendi multarum nationum linguas creavimus. Hodie nuntiamus primum instrumentum convertendi linguam qua nulli nativi nunc utuntur: Latinam. Cum pauci cotidie Latine loquantur, quotannis amplius centum milia discipuli Americani Domesticam Latinam Probationem suscipiunt. Praeterea plures ex omnibus mundi populis Latinae student.

Hoc instrumentum convertendi Latinam rare usurum ut convertat nuntios electronicos vel epigrammata effigierum YouTubis intellegamus. Multi autem vetusti libri de philosophiade physicis et de mathematica lingua Latina scripti sunt. Libri enim vero multi milia in Libris Googlis sunt qui praeclaros locos Latinos habent.

Convertere instrumentis computatoriis ex Latina difficile est et intellegamus grammatica nostra non sine culpa esse. Autem Latina singularis est quia plurimi libri lingua Latina iampridem scripti erant et pauci novi posthac erunt. Multi in alias linguas conversi sunt et his conversis utamur ut nostra instrumenta convertendi edoceamus. Cum hoc instrumentum facile convertat libros similes his ex quibus edidicit, nostra virtus convertendi libros celebratos (ut Commentarios de Bello Gallico Caesaris) iam bona est.

Proximo tempore locum Latinum invenies vel auxilio tibi opus eris cum litteris Latinis, conarehunc.

Posted via email from brexians posterous